Test the Spirits
1Jn 4:1  carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
1Jn 4:2  in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
1Jn 4:3  et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
1Jn 4:4  vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
1Jn 4:5  ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
1Jn 4:6  nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
God Is Love
1Jn 4:7  carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
1Jn 4:8  qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
1Jn 4:9  in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
1Jn 4:10  in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
1Jn 4:11  carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
1Jn 4:12  Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
1Jn 4:13  in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis
1Jn 4:14  et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi
1Jn 4:15  quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
1Jn 4:16  et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
1Jn 4:17  in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
1Jn 4:18  timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
1Jn 4:19  nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
1Jn 4:20  si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
1Jn 4:21  et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum