1Jn 3:1  videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
1Jn 3:2  carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
1Jn 3:3  et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
1Jn 3:4  omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
1Jn 3:5  et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
1Jn 3:6  omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
1Jn 3:7  filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
1Jn 3:8  qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
1Jn 3:9  omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
1Jn 3:10  in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
Love One Another
1Jn 3:11  quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
1Jn 3:12  non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
1Jn 3:13  nolite mirari fratres si odit vos mundus
1Jn 3:14  nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
1Jn 3:15  omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
1Jn 3:16  in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
1Jn 3:17  qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
1Jn 3:18  filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
1Jn 3:19  in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
1Jn 3:20  quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
1Jn 3:21  carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
1Jn 3:22  et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
1Jn 3:23  et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
1Jn 3:24  et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit