The Word of Life
1Jn 1:1  quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
1Jn 1:2  et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
1Jn 1:3  quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
1Jn 1:4  et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
Walking in the Light
1Jn 1:5  et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
1Jn 1:6  si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
1Jn 1:7  si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
1Jn 1:8  si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
1Jn 1:9  si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
1Jn 1:10  si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis